- TAUROBOLOS
- TAUROBOLOSGraece Ταυροβόλος, cognomen quoque Minervae, quae in Andro Insul. colebatur, teste Suidâ: item Dianae, forte ut Deae venatricis. Quae posterior etiam Ταυροπόλος nuncupatur, apud Istrum, Miscell. 3. Suidae laudatum, forte quia Luna, quae est Diana corniculata, eoque tauri referens cornua , cursu suô diu noctuque omnem lustrat terrarum orbem. Gerh. Ioh. Vossius ubi supra c. 53. Vide quoque retro dicta, ut et quae paulo post dicemus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.